Hľadaný výraz: Mt 8,16-17; Mk 1,32-34; Lk 4,40-41, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes; et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit, 17 ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: “ Ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit ”. |
32 Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes; 33 et erat omnis civitas congregata ad ianuam. 34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiecit et non sinebat loqui daemonia, quoniam sciebant eum. |
40 Cum sol autem occidisset, omnes, qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum; at ille singulis manus imponens curabat eos. 41 Exibant autem daemonia a multis clamantia et dicentia: “ Tu es Filius Dei ”. Et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. |